Quod tibi mea ars efficere hoc possit amplius? Si. Nihil istac opus est arte ad hanc rem quam paro: Sed iis quas semper in te intellexi sitas, Fide et taciturnitate. So. Exspecto quid velis. Si. Ego postquam te emi, a parvulo ut semper tibi Apud me iusta et clemens fuerit servitus Scis: feci e servo ut esses libertus mihi. Propterea quod servibas liberaliter. Quod habui summum pretium, persolvi tibi. So. In memoria habeo. Si. Haud muto factum. So. Gaudeo Si tibi quid feci aut facio quod placet, Simo, Et gratum id fuisse advorsum te habeo gratiam. Sed mihi hoc molestum est: nam istaec commemoratio Quasi exprobratio est immemoris benefici. Quin tu uno verbo dic quid est quod me velis. Si. Ita faciam: hoc primum in hac re praedico tibi; Quas credis esse has non sunt verae nuptiae. So. Cur simulas igitur? Si. Rem omnem a principio audies; Eo pacto et gnati vitam, et consilium meum Cognosces, et quid facere in hac re te velim. Nam is postquam excessit ex ephebis, Sosia, Liberius vivendi fuit potestas: nam antea Qui scire posses, aut ingenium noscere, Dum aetas, metus, magister, prohibebant? So. Ita est. Si. Quod plerique omnes faciunt adolescentuli, Ut animum ad aliquod studium adiungant, aut equos Alere aut canes ad venandum, aut ad philosophos: Horum ille nihil egregie praeter caetera Studebat: et tamen omnia haec mediocriter. Gaudebam.