Quid ais Byrrhia? daturne illa Pamphilo hodie nuptum? By. Sic est. Ch. Qui scis? By. Apud forum modo e Davo audivi. Ch. Vae misero mihi. Ut animus in spe atque in timore usque antehac attentus fuit, Ita postquam adempta spes est lassus cura confectus stupet. By. Quaeso edepol, Charine, quoniam non potest id fieri quod vis, Id velis quod possit. Ch. Nil volo aliud nisi Philumenam. By. Ah, Quanto satius est te id dare operam qui istum amorem ex animo amoveas, Quam id loqui quo magis libido frustra incendatur tua. Ch. Facile omnes cum valemus recta consilia aegrotis damus. Tu si hic sis aliter sentias. By. Age age, ut libet. Ch. Sed Pamphilum Video: omnia experiri certum est prius quam pereo. By. Quid hic agit? Ch. Ipsum hunc orabo: huic supplicabo: amorem huic narrabo meum: Credo impetrabo ut aliquot saltem nuptiis prodat dies: Interea fiet aliquid, spero. By. Id aliquid nihil est. Ch. Byrrhia, Quid tibi videtur? adeon' ad eum? By. Quidni? Si nihil impetres, Ut te arbitretur sibi paratum moechum si illam duxerit? Ch. Abin' hinc in malam rem cum suspicione istac, scelus? Pa. Charinum video: salve. Ch. O salve Pamphile. Ad te advenio spem, salutem, auxilium, consilium expetens. Pa. Neque pol consili locum habeo, neque auxili copiam. Sed istuc quidnam est? Ch. Hodie uxorem ducis? Pa. Aiunt. Ch. Pamphile, Si id facis hodie postremum me vides. Pa. Quid ita? Ch. Hei mihi, Vereor dicere: huic dic quaeso Byrrhia. By. Ego dicam. Pa. Quid est? By. Sponsam hic tuam amat. Pa. Nae iste haud mecum sentit: Ehodum dic mihi: Numquidnam amplius tibi cum illa fuit Charine? Ch. Ah Pamphile Nihil. Pa. Quam vellem. Ch. Nunc te per amicitiam et per amorem obsecro Principio ut ne ducas. Pa. Dabo equidem operam. Ch. Sed si id non potes, Aut tibi nuptiae haec sunt cordi. Pa. Cordi? Ch. Saltem aliquot dies Profer, dum proficiscor aliquo ne videam. Pa. Audi nunc iam. Ego Charine neutiquam officium liberi esse hominis puto