Propera, atque audin’? Verbum unum cave de nuptiis, ne ad morbum hoc etiam. MYSIS Teneo. (CHARINUS. BYRRHIA. PAMPHILUS.) CHARINUS Quid ais Byrrhia? daturne illa Pamphilo hodie nuptum? BYRRHIA Sic est. CHARINUS Qui scis? BYRRHIA Apud forum modo e Davo audivi. CHARINUS Vae misero mihi. Ut animus in spe atque in timore usque antehac attentus fuit, Ita postquam adempta spes est lassus cura confectus stupet. BYRRHIA Quaeso edepol, Charine, quoniam non potest id fieri quod vis, Id velis quod possit. CHARINUS Nil volo aliud nisi Philumenam. BYRRHIA Ah, Quanto satius est te id dare operam qui istum amorem ex animo amoveas, Quam id loqui quo magis libido frustra incendatur tua. CHARINUS Facile omnes cum valemus recta consilia aegrotis damus. Tu si hic sis aliter sentias. BYRRHIA Age age, ut libet. CHARINUS Sed Pamphilum Video: omnia experiri certum est prius quam pereo. BYRRHIA Quid hic agit? CHARINUS Ipsum hunc orabo: huic supplicabo: amorem huic narrabo meum: Credo impetrabo ut aliquot saltem nuptiis prodat dies: Interea fiet aliquid, spero. BYRRHIA Id aliquid nihil est. CHARINUS Byrrhia, Quid tibi videtur? adeon’ ad eum? BYRRHIA Quidni? Si nihil impetres, Ut te arbitretur sibi paratum moechum si illam duxerit?