Bene et pudice eius doctum atque eductum sinam Coactum egestate ingenium immutarier? Non faciam. MYSIS Haud vereor si in te solo sit situm; Sed ut vim queas ferre. PAMPHILUS Adeone me ignavum putas, Adeone porro ingratum, aut inhumanum, aut ferum, Ut neque me consuetudo neque amor neque pudor Commoveat neque commoneat ut servem fidem? MYSIS Unum hoc scio, esse meritam ut memor esses sui. PAMPHILUS Memor essem? o Mysis Mysis, etiam nunc mihi Scripta illa sunt in animo dicta Chrysidis De Glycerio. Iam ferme moriens me vocat: Accessi: vos semotae: nos soli: incipit: Mi Pamphile, huius formam atque aetatem vides: Nec clam te est quam illi utraeque res nunc utiles Et ad pudicitiam et ad rem tutandam sient. Quod ego te per hanc dextram oro et ingenium tuum, Per tuam fidem, perque huius solitudinem, Te obtestor, ne abs te hanc segreges neu deseras, Si te in germani fratris dilexi loco, Sive haec te solum semper fecit maximi, Seu tibi morigera fuit in rebus omnibus. Te isti virum do amicum tutorem patrem. Bona nostra haec tibi permitto et tuae mando fidei. Hanc mihi in manum dat: mors continuo ipsam occupat. Accepi: acceptam servabo. MYSIS Ita spero quidem. PAMPHILUS Sed cur tu abis ab illa? MYSIS Obstetricem arcesso.