Spectandae an exigendae sint vobis prius. (SIMO. SOSIA.) SIMO Vos istaec intro auferte: abite. Sosia, Adesdum: paucis te volo. SOSIA Dictum puta: Nempe ut curentur recte haec. SIMO Immo aliud. SOSIA Quid est Quod tibi mea ars efficere hoc possit amplius? SIMO Nihil istac opus est arte ad hanc rem quam paro: Sed iis quas semper in te intellexi sitas, Fide et taciturnitate. SOSIA Exspecto quid velis. SIMO Ego postquam te emi, a parvulo ut semper tibi Apud me iusta et clemens fuerit servitus Scis: feci e servo ut esses libertus mihi. Propterea quod servibas liberaliter. Quod habui summum pretium, persolvi tibi. SOSIA In memoria habeo. SIMO Haud muto factum. SOSIA Gaudeo Si tibi quid feci aut facio quod placet, Simo, Et gratum id fuisse advorsum te habeo gratiam. Sed mihi hoc molestum est: nam istaec commemoratio Quasi exprobratio est immemoris benefici. Quin tu uno verbo dic quid est quod me velis. SIMO Ita faciam: hoc primum in hac re praedico tibi; Quas credis esse has non sunt verae nuptiae. SOSIA Cur simulas igitur? SIMO Rem omnem a principio audies; Eo pacto et gnati vitam, et consilium meum