Aliquid monstri alunt: ea quoniam nemini obtrudi potest, Itur ad me. MYSIS Oratio haec me miseram exanimavit metu. PAMPHILUS Nam quid ego nunc dicam de patre? ah Tantam rem tam neglegenter agere! praeteriens modo Mihi apud forum, Uxor tibi ducenda est, Pamphile, hodie, inquit, para: Abi domum. Id mi visus est dicere, Abi cito, et suspende te. Obstipui: censen’ me verbum potuisse ullum proloqui? aut Ullam causam, saltem ineptam, falsam, iniquam? Obmutui. Quod si ego rescissem id prius quid facerem, si quis nunc me roget? Aliquid facerem ut hoc ne facerem. Sed nunc quid primum exsequar? Tot me impediunt curae, quae meum animum divorsae trahunt, Amor, misericordia huius, nuptiarum sollicitatio, Tum patris pudor qui me tam leni passus animo est usque adhuc Quae meo quomque animo libitum est facere. Eine ego ut advorser? hei mihi! Incertum est quid agam. MYSIS Misera timeo incertum hoc quorsum accidat. Sed nunc peropus est, aut hunc cum ipsa, aut me aliquid de illa adversum hunc loqui. Dum in dubio est animus, paulo momento huc vel illuc impellitur. PAMPHILUS Quis hic loquitur? Mysis? salve. MYSIS O salve, Pamphile. PAMPHILUS Quid agit? MYSIS Rogas? Laborat e dolore; atque ex hoc misera sollicita est, diem Quia olim in hunc sunt constitutae nuptiae: tum autem hoc timet, Ne deseras se. PAMPHILUS Hem, egone istuc conari queam? Ego propter me illam decipi miseram sinam Quae mihi suum animum atque omnem vitam credidit, Quam ego animo egregie caram pro uxore habuerim?