Civem Atticam esse hanc. Fuit olim hinc quidam senex, Mercator: navem is fregit apud Andrum insulam: Is obiit mortem: ibi tum hanc eiectam Chrysidis Patrem recepisse orbam, parvam: Fabulae. Mihi quidem hercle non fit verisimile; atque ipsis commentum placet. Sed Mysis ab ea egreditur: at ego hinc me ad forum ut Conveniam Pamphilum, ne de hac re pater imprudentem opprimat. (MYSIS.) MYSIS Audivi Archylis iamdudum: Lesbiam adduci iubes. Sane pol illa temulenta est mulier et temeraria, Nec satis digna cui committas primo partu mulierem; Tamen eam adducam. Importunitatem spectate aniculae, Quia compotrix eius est. Di date facultatem obsecro Huic pariundi, atque illi in aliis potius peccandi locum. Sed quidnam Pamphilum exanimatum video? Vereor quid siet. Opperiar ut sciam numquidnam haec turbae tristitia adferat. (PAMPHILUS. MYSIS.) PAMPHILUS Hocine est humanum factum aut inceptum? hocine est officium patris? MYSIS Quid illud est? PAMPHILUS Pro deum atque hominum fidem, quid est si non haec contumelia est? Uxorem decrerat dare sese mihi hodie: nonne oportuit Praescisse me ante? nonne prius communicatum oportuit? MYSIS Miseram me, quod verbum audio? PAMPHILUS Quid Chremes qui denegarat se commissurum mihi Gnatam suam uxorem? id mutavit, quia me immutatum videt. Itan obstinate operam dat ut me a Glycerio miserum abstrahat: Quod si fit pereo funditus. Adeon’ hominem esse invenustum aut infelicem quemquam ut ego sum? Pro deum atque hominum fidem! Nullon’ ego Chremetis pacto adfinitatem effugere potero? Quot modis contemptus, spretus? facta, transacta omnia: hem, Repudiatus repetor: quamobrem? nisi si id est quod suspicor: