Non: Davus sum, non Oedipus. SIMO Nempe ergo aperte vis quae restant me loqui. DAVUS Sane quidem. SIMO Si sensero hodie quicquam in his te nuptiis Fallaciae conari quo fiant minus, Aut velle in ea re ostendi quam sis callidus, Verberibus caesum te in pistrinum Dave dedam usque ad necem, Ea lege atque omine, ut si te inde exemerim ego pro te molam. Quid, hoc intellextin? an nondum etiam ne hoc quidem? DAVUS Immo callide; Ita aperte ipsam rem modo locutus nil circuitione usus es. SIMO Ubi vis facilius passus sim, quam in hac re, me deludier. DAVUS Bona verba, quaeso. SIMO Irrides: nil me fallis. Edico tibi Ne temere facias: neque tu hoc dicas tibi non praedictum. Cave. (DAVUS.) DAVUS Enimvero, Dave, nil loci est segnitiae neque socordiae, Quantum intellexi modo senis sententiam de nuptiis: Quae si non astu providentur me aut herum pessum dabunt. Nec quid agam certum est: Pamphilumne adiutem an auscultem seni. Si illum relinquo eius vitae timeo: sin opitulor huius minas; Cui verba dare difficile est. Primum iam de amore hoc comperit: Me infensus servat ne quam faciam in nuptiis fallaciam. Si senserit perii: aut si lubitum fuerit causam ceperit, Quo iure quaque iniuria praecipitem in pistrinum dabit. Ad haec mala hoc mihi accedit etiam: haec Andria, Si ista uxor sive amica est, gravida e Pamphilo est. Audireque eorum est operae pretium audaciam: Nam inceptio est amentium haud amantium: Quicquid peperisset decreverunt tollere: Et fingunt quandam inter se nunc fallaciam,