At nunc faciet; neque, ut opinor, sine tuo magno malo. DAVUS Id voluit, nos sic nec opinantes duci falso gaudio, Sperantes, iam amoto metu, interea oscitantes opprimi, Ut ne esset spatium cogitandi ad disturbandas nuptias: Astute. SIMO Carnufex, quae loquitur? DAVUS Herus est, neque provideram. SIMO Dave. DAVUS Hem, quid est? SIMO Ehodum ad me! DAVUS Quid hic volt? SIMO Quid ais? DAVUS Qua de re? SIMO Rogas? Meum gnatum rumor est amare. DAVUS Id populus curat scilicet. SIMO Hocine agis, an non? DAVUS Ego vero istuc. SIMO Sed nunc ea me exquirere Iniqui patris est. Nam quod antehac fecit nihil ad me adtinet. Dum tempus ad eam rem tulit, sivi animum ut expleret suum: Nunc hic dies aliam vitam affert, alios mores postulat. Dehinc postulo, sive aequum est te oro, Dave, ut redeat iam in viam. DAVUS Hoc quid sit? SIMO Omnes qui amant graviter sibi dari uxorem ferunt. DAVUS Ita aiunt. SIMO Tum siquis magistrum cepit ad eam rem improbum Ipsum animum aegrotum ad deteriorem partem plerumque applicat. DAVUS Non hercle intelligo. SIMO Non? hem!