Sine nunc meo me vivere interea modo. SOSIA Qui igitur relictus est obiurgandi locus? SIMO Si propter amorem uxorem nolit ducere, Ea primum ab illo animadvertenda iniuria est. Et nunc id operam do ut per falsas nuptias Vera obiurgandi causa sit si deneget: Simul sceleratus Davus siquid consili Habet ut consumat nunc cum nihil obsint doli; Quem ego credo manibus pedibus obnixe omnia Facturum; magis id adeo mihi ut incommodet Quam ut obsequatur gnato. SOSIA Quapropter? SIMO Rogas? Mala mens, malus animus. Quem quidem ego si sensero— Sed quid opus est verbis? Sin eveniat quod volo, In Pamphilo ut nil sit morae, restat Chremes, Qui mi exorandus est: et spero confore. Nunc tuum est officium has bene ut adsimules nuptias: Perterrefacias Davum: observes filium, Quid agat, quid cum illo consili captet. SOSIA Sat est: Curabo: eamus nunc iam intro. SIMO I prae, sequar. (SIMO. DAVUS.) SIMO Non dubium est quin uxorem nolit filius: Ita Davum modo timere sensi, ubi nuptias Futuras esse audivit. Sed ipse exit foras. DAVUS Mirabar hoc si sic abiret, et heri semper lenitas Verebar quorsum evaderet: Qui postquam audierat non datum iri filio uxorem suo Numquam cuiquam nostrum verbum fecit, neque id aegre tulit.