Quia tum mihi lamentari praeter caeteras Visa est, et quia erat forma praeter caeteras Honesta et liberali, accedo ad pedisequas; Quae sit rogo. Sororem esse aiunt Chrysidis. Percussit illico animum: at at! hoc illud est, Hinc illae lacrumae; haec illa est misericordia. So. Quam timeo, quorsum evadas. Si. Funus interim Procedit: sequimur: ad sepulcrum venimus: In ignem posita est: fletur. Interea haec soror Quam dixi ad flammam accessit imprudentius, Satis cum periclo. Ibi tum exanimatus Pamphilus Bene dissimulatum amorem et celatum indicat. Accurrit: mediam mulierem complectitur: Mea Glycerium, inquit, quid agis? cur te is perditum? Tum illa, ut consuetum facile amorem cerneres, Reiecit se in eum flens quam familiariter. So. Quid ais? Si. Redeo inde iratus atque aegre ferens. Nec satis ad obiurgandum causae. Diceret, 'Quid feci? quid commerui aut peccavi pater? Quae sese in ignem iniicere voluit, prohibui, Servavi.' Honesta oratio est. So. Recte putas. Nam si illum obiurges vitae qui auxilium tulit, Quid facias illi qui dederit damnum aut malum? Si. Venit Chremes postridie ad me clamitans, Indignum facinus; comperisse Pamphilum Pro uxore habere hanc peregrinam. Ego illud sedulo Negare factum; ille instat factum: denique Ita tum discedo ab illo, ut qui se filiam Neget daturum. So. Non tu ibi gnatum? Si. Ne haec quidem Satis vehemens causa ad obiurgandum.