Chrysis vicina haec moritur. SOSIA O factum bene! Beasti; metui a Chryside. SIMO Ibi tum filius Cum illis qui amabant Chrysidem una aderat frequens; Curabat una funus, tristis interim, Nonnunquam collacrumabat: placuit tum id mihi. Sic cogitabam; Hic, parvae consuetudinis Causa, mortem huius tam fert familiariter: Quid si ipse amasset? quid mihi hic faciet patri? Haec ego putabam esse omnia humani ingeni Mansuetique animi officia. Quid multis moror? Egomet quoque eius causa in funus prodeo, Nihil suspicans etiam mali. SOSIA Hem, quid est? SIMO Scies. Effertur: imus. Interea inter mulieres Quae ibi aderant forte unam adspicio adolescentulam, Forma. SOSIA Bona fortasse. SIMO Et vultu, Sosia, Adeo modesto, adeo venusto, ut nihil supra. Quia tum mihi lamentari praeter caeteras Visa est, et quia erat forma praeter caeteras Honesta et liberali, accedo ad pedisequas; Quae sit rogo. Sororem esse aiunt Chrysidis. Percussit illico animum: at at! hoc illud est, Hinc illae lacrumae; haec illa est misericordia. SOSIA Quam timeo, quorsum evadas. SIMO Funus interim