Poeta quum primum animum ad scribendum appulit, Id sibi negoti credidit solum dari Populo ut placerent quas fecisset fabulas. Verum aliter evenire multo intelligit. Nam in prologis scribundis operam abutitur, Non qui argumentum narret, sed qui malevoli Veteris poetae maledictis respondeat. Nunc quam rem vitio dent quaeso animum advortite. Menander fecit Andriam et Perinthiam. Qui utramvis recte norit ambas noverit. Non ita dissimili sunt argumento, sed tamen Dissimili oratione sunt factae ac stilo. Quae convenere in Andriam ex Perinthia Fatetur transtulisse atque usum pro suis. Id isti vituperant factum; atque in eo disputant, Contaminari non decere fabulas. Faciuntne intelligendo ut nihil intelligant. Qui quum hunc accusant Naevium, Plautum, Ennium Accusant, quos hic noster auctores habet: Quorum aemulari exoptat negligentiam Potius, quam istorum obscuram diligentiam. Dehinc ut quiescant porro moneo et desinant Maledicere, malefacta ne noscant sua. Favete, adeste aequo animo, et rem cognoscite, Ut pernoscatis, ecquid spei sit reliquum, Posthac quas faciet de integro comoedias, Spectandae an exigendae sint vobis prius. SIMO. SOSIA. Si. Vos istaec intro auferte: abite. Sosia, Adesdum: paucis te volo. So. Dictum puta: Nempe ut curentur recte haec.