Stultus atque insanus damnis certant: nos salvae sumus. Stratophanes Age prior prompta aliquid. Strabax Immo tu prior perde et peri. Stratophanes Em tibi talentum argenti. †Philippices est, tene tibi. Phronesivm Tanto melior, noster esto—sed de vostro vivito. Stratophanes Vbi est quod tu das? solve zonam, provocator. quid times? Strabax Tu peregrinu's peregrinus es , hic ego habito: non cum zona ego ambulo: pecua ad hanc collo in crumina ego obligata defero. quid dedi! ut discinxi hominem. Strabax Immo ego vero, qui dedi. Phronesivm I intro, amabo, i, tú eris mecum; tum tu eris mecum quidem. Stratophanes Quid tu? quid ais? cum hocin eris ? ego ero posterior, qui dedi? Phronesivm Tu dedisti iam, hic daturust: ictuc habeo, hoc expeto. verum utrique mos geratur amborum ex sententia. Stratophanes Fiat. ut rem gnatam video, hoc accipiundumst quod datur.