Vnguenta, noctem, savium. Stratophanes Par pari respondet. verum nunc saltem, et si istunc amas, dan tu mihi de tuis deliciis † sum quicquid pauxillulum? Phronesivm Quid id, amabo, est quod dem? dic tum super feri† †capas dicit auaui consultam istuc mihi homo† cave faxis volnus tibi iam cui sunt dentes ferrei. Strabax Volgo ad se omnis intromittit. Stratophanes Abstine istac tu manum. Strabax Iam hercle cum magno malo tu vapula vir strenuos. Stratophanes Dedi ego huic aurum. Strabax Át ego argentum. Stratophanes †eat apale puram. Strabax At ego oves et lanam, et alia multa quae poscet dabo. meliust te minis certare mecum quam minaciis. Phronesivm Lepidu's lepidus es ecastor mortalis, mi Strabax, perge obsecro.