Nil halapari satiust, miles, si te amari postulas; auro, hau ferro deterrere potes, hunc né amem, Stratophanes. Stratophanes Qui, malum, bella aut faceta es, quaé ames hominem isti modi? Phronesivm Venitne in méntem tibi quod verbum in cavea dixit histrio: omnes homines ad suom quaestum callent et fastidiunt. Stratophanes Huncine hominem te amplexari tam horridum ac tam squalidum? Phronesivm Quamquam hic squalet, quam quam hic horret, scitus et bellust mihi. Stratophanes Dedin ego aurum— Phronesivm Mihi? dedisti filio cibaria. nunc, si hanc tecum esse speras, alia opust auri mina. Strabax Malam rem is et magnam magno opere, serva tibi viaticum. Stratophanes Quid isti debes? Phronesivm Tria. Stratophanes Quae tria nam? Phronesivm Vnguenta, noctem, savium. Stratophanes Par pari respondet. verum nunc saltem, et si istunc amas, dan tu mihi de tuis deliciis † sum quicquid pauxillulum? Phronesivm Quid id, amabo, est quod dem? dic tum super feri† †capas dicit auaui consultam istuc mihi homo† cave faxis volnus tibi iam cui sunt dentes ferrei. Strabax Volgo ad se omnis intromittit. Stratophanes Abstine istac tu manum. Strabax Iam hercle cum magno malo tu vapula vir strenuos. Stratophanes Dedi ego huic aurum. Strabax Át ego argentum. Stratophanes †eat apale puram. Strabax At ego oves et lanam, et alia multa quae poscet dabo. meliust te minis certare mecum quam minaciis. Phronesivm Lepidu's lepidus es ecastor mortalis, mi Strabax, perge obsecro. Astaphivm Stultus atque insanus damnis certant: nos salvae sumus.