nisi si te mea manu † ui in machaera et hunc vis mori. Phronesivm Nil halapari satiust, miles, si te amari postulas; auro, hau ferro deterrere potes, hunc né amem, Stratophanes. Stratophanes Qui, malum, bella aut faceta es, quaé ames hominem isti modi? Phronesivm Venitne in méntem tibi quod verbum in cavea dixit histrio: omnes homines ad suom quaestum callent et fastidiunt. Stratophanes Huncine hominem te amplexari tam horridum ac tam squalidum? Phronesivm Quamquam hic squalet, quam quam hic horret, scitus et bellust mihi. Stratophanes Dedin ego aurum— Phronesivm Mihi? dedisti filio cibaria. nunc, si hanc tecum esse speras, alia opust auri mina. Strabax Malam rem is et magnam magno opere, serva tibi viaticum. Stratophanes Quid isti debes? Phronesivm Tria. Stratophanes Quae tria nam?