Hoc modo, ut molestus ne sis. Stratophanes Iam ne abis, postquam aurum habes? Phronesivm Condidi intro quod dedisti. Strabax Ades, amica, te adloquor. Phronesivm At ego ad te ibam, mea delicia. Strabax Hercle vero serio, quamquam ego tibi videor stultus, gaudere aliqui me volo; nam quamquam tu es bella, malo tuo, nisi ego aliqui gaudeo. Phronesivm Vin te amplectar, savium dem? Strabax Quidvis face qui gaudeam. Stratophanes Meosne ante oculos ego illam patiar alios amplexarier? mortuom hercle me hodie satiust. apstine hoc, mulier, manum, nisi si te mea manu † ui in machaera et hunc vis mori. Phronesivm Nil halapari satiust, miles, si te amari postulas; auro, hau ferro deterrere potes, hunc né amem, Stratophanes. Stratophanes Qui, malum, bella aut faceta es, quaé ames hominem isti modi? Phronesivm Venitne in méntem tibi quod verbum in cavea dixit histrio: omnes homines ad suom quaestum callent et fastidiunt. Stratophanes Huncine hominem te amplexari tam horridum ac tam squalidum? Phronesivm Quamquam hic squalet, quam quam hic horret, scitus et bellust mihi. Stratophanes Dedin ego aurum—