numquam hoc uno die efficiatur opus, quin opus semper siet; non enim póssunt militares pueri † etauio exducier. Stratophanes Respice ergo, áccipe hoc, qui ístuc efficias opus. Phronesivm Cedo, quamquam parum est. Stratophanes Addam etiam unam minam istuc post. Phronesivm Parumst. Stratophanes Tuo arbitratu quod iubebis dabitur. da nunc savium. Phronesivm Mitte me, inquam, odiosu's odiosus es . Stratophanes Nil fit, non amor, teritur dies. plus decem pondo † moris pauxillisper perdidi. Phronesivm Accipe hoc atque auferto intro. Strabax Vbi mea amicast gentium? neque ruri neque hic óperis quicquam facio, corrumpor situ, ita miser cubando in lecto hic expectando obdurui. sed eccam video. heús amica, quid agis? mille . Stratophanes Quis illic est homo? Phronesivm Quém ego ecastor mage amo quam te. Stratophanes Quam me? quo modo? Phronesivm Hoc modo, ut molestus ne sis. Stratophanes Iam ne abis, postquam aurum habes? Phronesivm Condidi intro quod dedisti. Strabax Ades, amica, te adloquor. Phronesivm At ego ad te ibam, mea delicia. Strabax Hercle vero serio, quamquam ego tibi videor stultus, gaudere aliqui me volo; nam quamquam tu es bella, malo tuo, nisi ego aliqui gaudeo. Phronesivm Vin te amplectar, savium dem? Strabax Quidvis face qui gaudeam. Stratophanes Meosne ante oculos ego illam patiar alios amplexarier? mortuom hercle me hodie satiust. apstine hoc, mulier, manum,