numquam hoc uno die efficiatur opus, quin opus semper siet; non enim póssunt militares pueri † etauio exducier. Stratophanes Respice ergo, áccipe hoc, qui ístuc efficias opus. Phronesivm Cedo, quamquam parum est. Stratophanes Addam etiam unam minam istuc post. Phronesivm Parumst. Stratophanes Tuo arbitratu quod iubebis dabitur. da nunc savium. Phronesivm Mitte me, inquam, odiosu's odiosus es . Stratophanes Nil fit, non amor, teritur dies. plus decem pondo † moris pauxillisper perdidi. Phronesivm Accipe hoc atque auferto intro. Strabax Vbi mea amicast gentium? neque ruri neque hic óperis quicquam facio, corrumpor situ, ita miser cubando in lecto hic expectando obdurui. sed eccam video. heús amica, quid agis? mille .