Ne me appella quaeso . Stratophanes Aha nimium saeviter. Phronesivm Potine ut mihi molestus ne sis? Stratophanes Ecquid, Astaphium, litiumst? Astaphivm Merito ecastor tibi succenset. Phronesivm Egon, atque isti etiam parum male volo. Stratophanes Ego, mea voluptas, si quid peccavi prius, supplicium ad te hanc mínam fero auri. si minus crédis, respice. Phronesivm Manus vetat prius quám penes sese habeat quicquam credere. puero opust cibo, opus est matri autem, opus est quae puerum lavit, opus nutrici, lact ut habeat, veteris vini largiter ut dies noctesque potet, ópust ligno, opust carbonibus, fasciis opus est, pulvinis, cunis, incunabulis, oleo opust , opus est farina, porro opus est totum diem: