quae cum multum abstulimus, hau multum eius apparet quod datum est: ita sunt gloriae meretricum. Astaphivm Áha tace. Phronesivm Quid est, obsecro? Astaphivm Pater adest pueri. Phronesivm Sine eumpse adire huc. sine, si is est modo. Astaphivm Ipsus est . Phronesivm Sine eumpse adire, ut cupit, ad me. Astaphivm Rectam tenet. Phronesivm Ne istum ecastor hodie aspiciam confectum fallaciis. Stratophanes Ego minam auri fero supplicium † damnis ad amicam meam: ut illud acceptum sit, prius quod perdidi, hoc addam insuper. sed quid video? eram atque ancillam ante aedis. adeundae haec mihi. quid hic vos agitis? Phronesivm Ne me appella quaeso . Stratophanes Aha nimium saeviter. Phronesivm Potine ut mihi molestus ne sis? Stratophanes Ecquid, Astaphium, litiumst? Astaphivm Merito ecastor tibi succenset. Phronesivm Egon, atque isti etiam parum male volo. Stratophanes Ego, mea voluptas, si quid peccavi prius, supplicium ad te hanc mínam fero auri. si minus crédis, respice. Phronesivm Manus vetat prius quám penes sese habeat quicquam credere. puero opust cibo, opus est matri autem, opus est quae puerum lavit, opus nutrici, lact ut habeat, veteris vini largiter ut dies noctesque potet, ópust ligno, opust carbonibus, fasciis opus est, pulvinis, cunis, incunabulis, oleo opust , opus est farina, porro opus est totum diem: numquam hoc uno die efficiatur opus, quin opus semper siet;