quém ego ecastor mage amo quam me, dum id quod cupio inde aufero. quae cum multum abstulimus, hau multum eius apparet quod datum est: ita sunt gloriae meretricum. Astaphivm Áha tace. Phronesivm Quid est, obsecro? Astaphivm Pater adest pueri. Phronesivm Sine eumpse adire huc. sine, si is est modo. Astaphivm Ipsus est . Phronesivm Sine eumpse adire, ut cupit, ad me. Astaphivm Rectam tenet. Phronesivm Ne istum ecastor hodie aspiciam confectum fallaciis. Stratophanes Ego minam auri fero supplicium † damnis ad amicam meam: ut illud acceptum sit, prius quod perdidi, hoc addam insuper. sed quid video? eram atque ancillam ante aedis. adeundae haec mihi. quid hic vos agitis?