Bene vale, Phronesium. Phronesivm An non et iam tuom oculum vocas? Diniarchvs Id quoque interim † futatim nomen commemorabitur. numquid vis? Phronesivm Fac valeas. Diniarchvs Operae ubi mi erit, ad te venero.— Phronesivm Ille quidem hinc abiit, abscessit. dicere hic quidvis licet. verum est verbum quod memoratur: ubi amici ibidem sunt opes. propter hunc spes etiamst hodie † tantum iri militem; quém ego ecastor mage amo quam me, dum id quod cupio inde aufero. quae cum multum abstulimus, hau multum eius apparet quod datum est: ita sunt gloriae meretricum. Astaphivm Áha tace. Phronesivm Quid est, obsecro? Astaphivm Pater adest pueri. Phronesivm Sine eumpse adire huc. sine, si is est modo. Astaphivm Ipsus est . Phronesivm Sine eumpse adire, ut cupit, ad me. Astaphivm Rectam tenet. Phronesivm Ne istum ecastor hodie aspiciam confectum fallaciis.