Scio equidem sponsam tibi esse et filium ex sponsa tua et tibi uxorem ducendam, iam esse alibi iám animum tuom et me quasi pro derelicta: scio, abituru's abiturus es . sed tamen cogitato, mus pusillus quam sit sapiens bestia, aetatem qui non cubili uni umquam committit suam, quin, si unum obsideatur, aliud iam perfugium ele gerit. Diniarchvs Otium ubi erit, de istis rebus tum amplius tecum loquar. nunc puerum redde. Phronesivm Immo amabo ut hos dies aliquos sinas eum esse apud me. Diniarchvs Minime. Phronesivm Amabo. Diniarchvs Quid opus est ? Phronesivm In rem meam est . triduom hoc saltem, dum áliquo miles circumducitur, sine me habere: siquidem habebo, tibi quoque etiam proderit; si auferes puerum , a milite omnis tum mihi spes animam efflaverit. Diniarchvs Factum cupio, nam nefacere si velim, non est locus; nunc puero utere et procura, quando quor cures habes. Phronesivm Multum amo te ób istam rem mecastor. ubi domi metues malum, fugito huc ad me: saltem amicus mi esto † manubinarius. Diniarchvs Bene vale, Phronesium. Phronesivm An non et iam tuom oculum vocas? Diniarchvs Id quoque interim † futatim nomen commemorabitur. numquid vis? Phronesivm Fac valeas. Diniarchvs Operae ubi mi erit, ad te venero.— Phronesivm Ille quidem hinc abiit, abscessit. dicere hic quidvis licet. verum est verbum quod memoratur: ubi amici ibidem sunt opes. propter hunc spes etiamst hodie † tantum iri militem;