Mulier, ad te sum profectus. Phronesivm Quid agitur, voluptas mea? Diniarchvs Non voluptas, aufer nugas, nil ego nunc de istac re ago. Phronesivm Scio mecastor quid velis ét quid postules et quid petas: me videre vis, et me te a me ire postulas, puerum petis. Diniarchvs Di immortales, ut planiloqua est, paucis ut rem ipsam attigit. Phronesivm Scio equidem sponsam tibi esse et filium ex sponsa tua et tibi uxorem ducendam, iam esse alibi iám animum tuom et me quasi pro derelicta: scio, abituru's abiturus es . sed tamen cogitato, mus pusillus quam sit sapiens bestia, aetatem qui non cubili uni umquam committit suam, quin, si unum obsideatur, aliud iam perfugium ele gerit. Diniarchvs Otium ubi erit, de istis rebus tum amplius tecum loquar. nunc puerum redde. Phronesivm Immo amabo ut hos dies aliquos sinas eum esse apud me. Diniarchvs Minime. Phronesivm Amabo. Diniarchvs Quid opus est ? Phronesivm In rem meam est . triduom hoc saltem, dum áliquo miles circumducitur,