peperisse simulat sese, ut me extrudat foras atque ut cum solo pergraecetur milite; eum esse simulat militem puero patrem. eum istí suppositum puerum opinor pessumae. mihi verba retur dare se? án me censuit celare se potesse, gravida si foret? nam ego Lemno advenio Athenas nudius tertius, legatus hinc quo cum publico imperio fui. sed haec quidem eius Astaphium est ancillula; cum ea quoque etiam mihi fuit commercium. Astaphivm Ad fores auscultate atque adservate aedis, ne quis adventor gravior abaetat quam adveniat, neu, qui manus attulerit steriles intro ad nos, gravidas foras exportet. novi ego hominum mores; ita nunc adulescentes morati sunt: quini