peperisse simulat sese, ut me extrudat foras atque ut cum solo pergraecetur milite; eum esse simulat militem puero patrem. eum istí suppositum puerum opinor pessumae. mihi verba retur dare se? án me censuit celare se potesse, gravida si foret? nam ego Lemno advenio Athenas nudius tertius, legatus hinc quo cum publico imperio fui. sed haec quidem eius Astaphium est ancillula; cum ea quoque etiam mihi fuit commercium. Astaphivm Ad fores auscultate atque adservate aedis, ne quis adventor gravior abaetat quam adveniat, neu, qui manus attulerit steriles intro ad nos, gravidas foras exportet. novi ego hominum mores; ita nunc adulescentes morati sunt: quini aut seni adveniunt ad scorta congerrones; consulta sunt consilia: quando intro advenerunt, oenús eorum aliqui oscúlum amicae usque oggerít, dum illi agant ceterí cleptae; sin vídent quempiam se adsérvare, obludiánt qui custodem óblectent per ióculum et ludum; dé nostro saepe édunt: quod fartorés, faciunt. fit pól hoc, et pars spectátorum scitís pol haec vos me haud méntiri, †ibi sibus pugnae et vírtuti de praédonibus praedám capere. at ecástor nos rursúm lepide referímus gratiam furíbus nostris: nam ipsí vident cum eorum ággerimus bona atque étiam ultro ipsi aggerúnt ad nos. Din. Me illís quidem haec verberat vérbis, nam ego húc bona mea degéssi. Ast. Commémini, iam pol ego eúmpse ad nos, si dómi erit, mecum addúcam. Din. Heus, máne dum, Astaphium, príus quam abis. Ast. Quí revocat? Din. Scies: réspice huc.