ego abeo. iam illi remittam nuntium adfini meo, dicam ut aliam condicionem filio inveniat suo.— Diniarchvs At ego ab hac puerum reposcam, ne mox infitias eat; nihil est, nám eapse ultro ut factumst fecit omnem rem palam. sed nimium pol opportune éccam eapse egreditur foras. ne ista stimulum longum habet, quae usque illinc cor pungit meum. Phronesivm Blitea et luteast meretrix nisi quae sapit in vino ad rem suam; si alia membra vino madeant, cor sit saltem sobrium. nam mihi dividiaest, in tonstricem meam sic convictam male. ea dixit, eum Diniarchi puerum inventum filium. ubi id audivi, quám ego propere potui egressa huc sum foras. Diniarchvs Lubet adire quam penes est mea omnis res et liberi. Phronesivm Video eccum qui suis tutorem med optavit liberis. Diniarchvs Mulier, ad te sum profectus. Phronesivm Quid agitur, voluptas mea? Diniarchvs Non voluptas, aufer nugas, nil ego nunc de istac re ago. Phronesivm Scio mecastor quid velis ét quid postules et quid petas: me videre vis, et me te a me ire postulas, puerum petis. Diniarchvs Di immortales, ut planiloqua est, paucis ut rem ipsam attigit. Phronesivm Scio equidem sponsam tibi esse et filium ex sponsa tua