nam vinum si fabulari possit, se defenderet. non vinum viris moderari, sed viri vino solent, qui quidem probi sunt; verum qui improbust si quasi bibit sive adeo caret temeto, tamen ab ingenio improbust. Diniarchvs Scio equidem quae nolo multa mi audienda ob noxiam. ego tibi me obnoxium esse fateor culpae compotem. Ancilla Callicles, vide in quaƩstione ne facias iniuriam: reus solutus causam dicit, testis vinctos attines. Callicles Solvite istas. agite, abite tu domum et tu autem domum. eloquere haec erae tu: puerum reddat, si quis eum petat. eamus tu in ius. Diniarchvs Quid vis in ius me ire? tu es praetor mihi. verum te obsecro, ut tuam gnatam des mi uxorem, Callicles. Callicles Eundem pol te iudicasse qui admisti eam rem intellego. nam haud mansisti, dum ego darem illam: tute sumpsisti tibi. nunc habeas ut nactu's nactus es . verum hoc ego te multabo bolo: sex talenta magna dotis demam pro ista inscitia. Diniarchvs Bene agis mecum. Callicles Filium istinc tuom te meliust repetere. ceterum uxorem quam primum potest abduce ex aedibus.