Diniarchus, quoi illam prius desponderas. Callicles Vbi is homost quem dicis? Diniarchvs Adsum, Callicles. per tua obsecro genua te, ut istuc insipienter factum sapienter feras, mihique ignoscas quod animi impos vini vitio fecerim. Callicles Non placet qui in mutum culpam confert, qui non quit loqui. nam vinum si fabulari possit, se defenderet. non vinum viris moderari, sed viri vino solent, qui quidem probi sunt; verum qui improbust si quasi bibit sive adeo caret temeto, tamen ab ingenio improbust. Diniarchvs Scio equidem quae nolo multa mi audienda ob noxiam. ego tibi me obnoxium esse fateor culpae compotem. Ancilla Callicles, vide in quaƩstione ne facias iniuriam: reus solutus causam dicit, testis vinctos attines. Callicles Solvite istas. agite, abite tu domum et tu autem domum.