Era maior mea. Callicles Quid tu, cur eum accepisti? Tonstrix Era med oravit minor, puer ut sibi ferretur eaque ut celarentur omnia. Callicles Loquere tu. quid eo fecisti puero? Tonstrix Ad meam eram detuli. Callicles Quid eo puero tua era fecit? Tonstrix Erae meae extemplo dedit. Callicles Quoi, malum, erae? Ancilla Duae sunt istae. Callicles Cave tu nisi quod te rogo. ex te exquiro. Tonstrix Mater, inquam, filiae dono dedit. Callicles Plus quam dudum inqua loquere. Tonstrix Plus tu rogitas. Callicles Responde ocius: quid illa cui donatus puer est? Tonstrix Supposivit. Callicles Cui? Tonstrix Sibi. Callicles Pro filiolon? Tonstrix Pro filiolo. Callicles Di, obsecro vostram fidem, ut facilius alia quam alia eundem puerum unum parit: haec labore alieno puerum peperit sine doloribus. puer quidem beatust: matres duás habet et avias duas: iam metuo, patres quot fuerint. vide sis facinus muliebre. Ancilla Magis pol haec malitia pertinét ad viros quam ad mulieres: vir illam, non mulier praegnatem fecit. Callicles Idem ego istuc scio.