Era maior mea. Callicles Quid tu, cur eum accepisti? Tonstrix Era med oravit minor, puer ut sibi ferretur eaque ut celarentur omnia. Callicles Loquere tu. quid eo fecisti puero? Tonstrix Ad meam eram detuli. Callicles Quid eo puero tua era fecit? Tonstrix Erae meae extemplo dedit. Callicles Quoi, malum, erae? Ancilla Duae sunt istae. Callicles Cave tu nisi quod te rogo. ex te exquiro. Tonstrix Mater, inquam, filiae dono dedit. Callicles Plus quam dudum inqua loquere. Tonstrix Plus tu rogitas.