Accepi. Callicles Tace. nil moror praeterea. satis es fassa. Tonstrix Infitias non eo. Callicles Iam livorem verbo scapulis istoc concinnas tuis. conveniunt adhuc utriusque verba. Diniarchvs Vae misero mihi, mea nunc facinora aperiuntur, clam quae speravi fore. Callicles Loquere tu. qui dare te huic puerum iussit? Ancilla Era maior mea. Callicles Quid tu, cur eum accepisti? Tonstrix Era med oravit minor, puer ut sibi ferretur eaque ut celarentur omnia. Callicles Loquere tu. quid eo fecisti puero? Tonstrix Ad meam eram detuli. Callicles Quid eo puero tua era fecit? Tonstrix Erae meae extemplo dedit. Callicles Quoi, malum, erae? Ancilla Duae sunt istae. Callicles Cave tu nisi quod te rogo.