nisi si ad tintinnaculos voltis vos educi viros. Ancilla Vis subigit verum fateri, ita lora laedunt bracchia. Callicles At si verum mi eritis fassae, vinclis exsolvemini. Diniarchvs Etiamnum quid sit negoti, falsus incertusque sum, nisi quia timeo tamen, egomet quia quod peccavi scio. Callicles Omnium primum diversae state—em sic, istuc volo; neve inter vos significetis, ego ero paries. loquere tu. Ancilla Quid loquar? Callicles Quid puero factumst, mea quem peperit filia, meo nepote? capita rerum ede expedite. Ancilla Istae dedi. Callicles Iam tace. accepistin puerum tú ab hac? Tonstrix Accepi. Callicles Tace. nil moror praeterea. satis es fassa. Tonstrix Infitias non eo. Callicles Iam livorem verbo scapulis istoc concinnas tuis. conveniunt adhuc utriusque verba. Diniarchvs Vae misero mihi, mea nunc facinora aperiuntur, clam quae speravi fore. Callicles Loquere tu. qui dare te huic puerum iussit?