pertimui: postquam una cura cor meum movit modo, timeo ne male facta antiqua mea sint inventa omnia. Callicles Egon tibi male dícam tibique aut male velim? ut animus meust, propemodum expertae estis, quam ego sim mitis tranquillusque homo. rogitavi ego vos verberatas ambas pendentis simul; commemini, quo quicque pacto sitis confessae scio; hic nunc volo scire eodem pacton sine malo fateamini. quamquam vos colubrino ingenio ambae estis, edico prius, ne duplicis habeatis linguas, ne ego bilinguis vos necem, nisi si ad tintinnaculos voltis vos educi viros. Ancilla Vis subigit verum fateri, ita lora laedunt bracchia. Callicles At si verum mi eritis fassae, vinclis exsolvemini. Diniarchvs Etiamnum quid sit negoti, falsus incertusque sum, nisi quia timeo tamen, egomet quia quod peccavi scio. Callicles Omnium primum diversae state—em sic, istuc volo; neve inter vos significetis, ego ero paries. loquere tu. Ancilla Quid loquar? Callicles Quid puero factumst, mea quem peperit filia, meo nepote? capita rerum ede expedite. Ancilla Istae dedi. Callicles Iam tace. accepistin puerum tú ab hac? Tonstrix Accepi. Callicles Tace. nil moror praeterea. satis es fassa. Tonstrix Infitias non eo. Callicles Iam livorem verbo scapulis istoc concinnas tuis. conveniunt adhuc utriusque verba. Diniarchvs Vae misero mihi, mea nunc facinora aperiuntur, clam quae speravi fore. Callicles Loquere tu. qui dare te huic puerum iussit?