Abiit intro, exclusit. egon ut haec mihi patiar fieri? iam hercle egó tibi, inlecebra, ludos faciam clamore in via, quae adversum legem accepisti a plurimis pecuniam; iam hercle apud nóvos omnis magistrátus faxo erit nomen tuom, post id égo te manum iníciam quadrupuli, venefica, suppostrix puerum. égo edepol iam tua probra aperibo omnia. nihil me prohibet, perdidi omne quod fuit: fio impudens, nec mi adeost tantillum pensi iam, quos capiam calceos. sed quid ego hic clamo? quid si me iubeat intromittier? conceptis me non facturum verbis iurem, si velit. nugae sunt. si stimulos pugnis caedis, manibus plus dolet. de nihilo nihil est irasci, quae te non flocci facit. sed quid hoc ést? pro di immortales, Calliclem video senem, meus qui adfinis fuit, ancillas duas constrictas ducere, alteram tonstricem húius, alteram ancillam suam.