re placida atque otiosa, victis hostibus: amare oportet omnes qui quod dent habent. nam mihi haec méretrix quae hic habet, Phronesium, suom nómen omne ex pectore exmovit meo, phronesim, nam phronesis est sapientia. nam me fuisse huic fateor summum atque intumum, quod amantis multo pessimum est pecuniae; eadem postquam alium repperit qui plus daret, damnosiorem, † mihi exinde immovit loco, quem antehác odiosum sibi esse memorabat mala, Babyloniensem militem. is nunc dicitur venturus peregre; eo nunc commenta est dolum: peperisse simulat sese, ut me extrudat foras atque ut cum solo pergraecetur milite; eum esse simulat militem puero patrem. eum istí suppositum puerum opinor pessumae. mihi verba retur dare se? án me censuit celare se potesse, gravida si foret? nam ego Lemno advenio Athenas nudius tertius, legatus hinc quo cum publico imperio fui. sed haec quidem eius Astaphium est ancillula;