nam invidere alii bene esse, tibi male esse, miseria est. qui invident egent; illis quibus invidetur, i rem habent. Diniarchvs Non mei licet obsoni me participem fieri? Astaphivm Si volebas participari, auferres dimidium domum. nám item ut Acherunti hic apud nos ratio accepti scribitur: intro accipitur; quando acceptumst, non potest ferri foras. bene vale. Diniarchvs Resiste. Astaphivm Omitte. Diniarchvs A, mitte intro. Astaphivm Ad te quidem. Diniarchvs Immo istoc ad vos volo ire. Astaphivm Non potest, nimium petis. Diniarchvs Experiri sine — Astaphivm Immo opperire. vis est experirier. Diniarchvs Dic me adesse. Astaphivm Abi, occupatast. res itast, ne frustra sis. Diniarchvs Redin an non redis? Astaphivm Vocat me quae in me potest plus quam potes. Diniarchvs Vno verbo—