Ei, meane ut inimici mei bona istic caedent? mortuom hercle me quam ut id pátiar mavelim. Astaphivm †Stultus quid est aperire. Diniarchvs Quid iam? Astaphivm Quia pol mavelim mihi inimicos invidere, quam med inimicis meis; nam invidere alii bene esse, tibi male esse, miseria est. qui invident egent; illis quibus invidetur, i rem habent. Diniarchvs Non mei licet obsoni me participem fieri? Astaphivm Si volebas participari, auferres dimidium domum. nám item ut Acherunti hic apud nos ratio accepti scribitur: intro accipitur; quando acceptumst, non potest ferri foras. bene vale. Diniarchvs Resiste. Astaphivm Omitte.