Quidum quam miles magis? Diniarchvs Quia enim plus dedi. Astaphivm Plus enim es íntro missus, quom dabas: sine vicissim qui dant operam ob illud quod dant operis utier. litteras didicisti: quando scis, sine alios discere. Diniarchvs Discant, dum mihi commentari liceat, ni oblitus siem. Astaphivm Quid erit interea magistrae, dum tu commentabere? volt interim illa itidem commentari. Diniarchvs Quid? Astaphivm Rem accipere identidem. Diniarchvs Dedi equidem hodie: iussi ei quinque argenti deferri minas, praeterea una mína obsonatum. Astaphivm Idem istuc delatum scio. de eo nunc bene sunt tua virtute. Diniarchvs Ei, meane ut inimici mei bona istic caedent? mortuom hercle me quam ut id pátiar mavelim. Astaphivm †Stultus quid est aperire. Diniarchvs Quid iam? Astaphivm Quia pol mavelim mihi inimicos invidere, quam med inimicis meis; nam invidere alii bene esse, tibi male esse, miseria est. qui invident egent; illis quibus invidetur, i rem habent. Diniarchvs Non mei licet obsoni me participem fieri? Astaphivm Si volebas participari, auferres dimidium domum. nám item ut Acherunti hic apud nos ratio accepti scribitur: intro accipitur; quando acceptumst, non potest ferri foras. bene vale. Diniarchvs Resiste. Astaphivm Omitte. Diniarchvs A, mitte intro.