Non ego nunc intro ad vos mittar? Astaphivm Quidum quam miles magis? Diniarchvs Quia enim plus dedi. Astaphivm Plus enim es íntro missus, quom dabas: sine vicissim qui dant operam ob illud quod dant operis utier. litteras didicisti: quando scis, sine alios discere. Diniarchvs Discant, dum mihi commentari liceat, ni oblitus siem. Astaphivm Quid erit interea magistrae, dum tu commentabere? volt interim illa itidem commentari. Diniarchvs Quid? Astaphivm Rem accipere identidem. Diniarchvs Dedi equidem hodie: iussi ei quinque argenti deferri minas, praeterea una mína obsonatum. Astaphivm Idem istuc delatum scio. de eo nunc bene sunt tua virtute.