sed óbsecro, da mi óperam, ut narrem quaé volo. Diniarchvs Nám quid est? núm mea réfert? Astaphivm Non mússito. intús bolos quós dat! Diniarchvs Quíd? amator novos quíspiam? Astaphivm Íntegrum et plénum adortást thensaurúm. Diniarchvs Quis est? Astaphivm Éloquar, sed tú taceto. nóstin tu hunc Strabácem? Diniarchvs Quidni? Astaphivm Sólus summam núnc habet hic ápud nos, nunc is est fúndus nobis. animó bono male rem gerit. Diniarchvs Perit hercle, ego idem bona pérdidi, mala repperi, factus sum extimus a vobis. Astaphivm Stúltus es, qui facta infecta facere verbis postules. Thetis quoque etiam lamentando pausam fecit filio.