ubi aera perscribantur usuraria: accepta dico, expensa ne qui censeat. postremo id magno in populo † mulier hominibus, re placida atque otiosa, victis hostibus: amare oportet omnes qui quod dent habent. nam mihi haec méretrix quae hic habet, Phronesium, suom nómen omne ex pectore exmovit meo, phronesim, nam phronesis est sapientia. nam me fuisse huic fateor summum atque intumum, quod amantis multo pessimum est pecuniae; eadem postquam alium repperit qui plus daret, damnosiorem, † mihi exinde immovit loco, quem antehác odiosum sibi esse memorabat mala, Babyloniensem militem. is nunc dicitur venturus peregre; eo nunc commenta est dolum: