quia nihil habeo unum animos movi mi hic omnia agam precario† Astaphivm Lepide éfficiam meum ego ófficium: vide intús modo ut tu tuom item éfficias. ama, íd quod decét, rem tuam: ístum exináni. nunc dum isti lubet, dum habet, tempus ei rei † secundas prome venustatem amanti tuam, ut gaudeat cum perdis. ego híc interím restitáns praesidébo, istíc dum sic fáciat domum ad te exagógam; nec quémquam interim ístoc ad vós, qui sit ódio, intró mittam: tú perge, ut lúbet, ludo in ístoc. Diniarchvs Quis ístest, Astaphium, índica, qui périt? Astaphivm Amabo, hicín tu eras? Diniarchvs Moléstusne súm? Astaphivm Nunc magís quam fuísti, nam si quid nobis usust nobis molestus† sed óbsecro, da mi óperam, ut narrem quaé volo. Diniarchvs Nám quid est? núm mea réfert? Astaphivm Non mússito. intús bolos quós dat! Diniarchvs Quíd? amator novos quíspiam? Astaphivm Íntegrum et plénum adortást thensaurúm. Diniarchvs Quis est? Astaphivm Éloquar, sed tú taceto. nóstin tu hunc Strabácem? Diniarchvs Quidni? Astaphivm Sólus summam núnc habet hic ápud nos, nunc is est fúndus nobis. animó bono male rem gerit. Diniarchvs Perit hercle, ego idem bona pérdidi, mala repperi, factus sum extimus a vobis. Astaphivm Stúltus es, qui facta infecta facere verbis postules. Thetis quoque etiam lamentando pausam fecit filio. Diniarchvs Non ego nunc intro ad vos mittar?