veniat; procul hinc observabo, meis quid fortunis fuat. quia nihil habeo unum animos movi mi hic omnia agam precario† Astaphivm Lepide éfficiam meum ego ófficium: vide intús modo ut tu tuom item éfficias. ama, íd quod decét, rem tuam: ístum exináni. nunc dum isti lubet, dum habet, tempus ei rei † secundas prome venustatem amanti tuam, ut gaudeat cum perdis. ego híc interím restitáns praesidébo, istíc dum sic fáciat domum ad te exagógam; nec quémquam interim ístoc ad vós, qui sit ódio, intró mittam: tú perge, ut lúbet, ludo in ístoc. Diniarchvs Quis ístest, Astaphium, índica, qui périt? Astaphivm Amabo, hicín tu eras? Diniarchvs Moléstusne súm? Astaphivm Nunc magís quam fuísti, nam si quid nobis usust nobis molestus†