cuí ego nunc aut dictum aut factum melius quam Veneri velim. di magni, ut ego laetus sum et laetitia differor. ita ad me magna nuntiavit Cyamus hodie gaudia: mea dona deamata acceptaque habita esse apud Phronesium; quom hoc iam volup est, tum illuc nimium magnae mellinae mihi, militis odiosa ingrataque habita. totus gaudeo. mea pila est: si repudiatur miles, mulier mecum erit. salvos sum, quia pereo; si non peream, plane perierim. nunc speculabor quid ibi agatur, quis eat intro, qui foras veniat; procul hinc observabo, meis quid fortunis fuat. quia nihil habeo unum animos movi mi hic omnia agam precario† Astaphivm Lepide éfficiam meum ego ófficium: vide intús modo ut tu tuom item éfficias. ama, íd quod decét, rem tuam: ístum exináni. nunc dum isti lubet, dum habet, tempus ei rei † secundas prome venustatem amanti tuam, ut gaudeat cum perdis. ego híc interím restitáns praesidébo, istíc dum sic fáciat domum ad te exagógam; nec quémquam interim ístoc ad vós, qui sit ódio, intró mittam: tú perge, ut lúbet, ludo in ístoc. Diniarchvs Quis ístest, Astaphium, índica, qui périt?