rabonem habeto, ut mecum hanc noctem sies. Astaphivm Perii, rabonem? quam esse dicam hanc beluam? quin tu arrabonem dicis? Stratophanes A facio lucri, ut Praenestinis conia est ciconia. Astaphivm Sequere, obsecro. Stratophanes Strabacem hic opperiar modo, si rure veniat. Astaphivm Is quidem hic ápud nos est Strabax, modo rure venit. Stratophanes Priusne quam ad matrem suam? eu edepol hominem nihili. Astaphivm Iamne autem ut soles? Stratophanes Iamne nihil dico? Astaphivm I intro, amabo, cedo manum. Stratophanes Tene. in tabernam ducor devorsoriam, ubi male accipiar mea mihi pecunia.— Diniarchvs Néque gnatust neque progignetur neque potest reperirier cuí ego nunc aut dictum aut factum melius quam Veneri velim. di magni, ut ego laetus sum et laetitia differor. ita ad me magna nuntiavit Cyamus hodie gaudia: