sed ego cesso hinc me amoliri, ventre dum salvo licet?— Phronesivm Datin sóleas? atque me intro actutum ducite, nam mihi de vento miserae condoluit caput.— Stratophanes Quid mihi futurum est, cui duae ancillae dolent, quibus té donavi? iamne abiisti? em sic datur. quo pacto excludi, quaeso, potui planius, quam exclusus nunc sum? púlcre ludificor. sine. quantillo mi opere nunc persuaderi potest, ut ego his suffringam talos totis aedibus. num quippiam tam immutat mores mulierum? postquam filiolum peperit, animos sustulit. nunc quasi mi dicat: nec te iubeo neque voto intro ire in aedis. at ego nolo, non eo. ego faxo dicat me in diebus pauculis crudum virum esse. sequere me hac. verbum sat est.— Strabax Rus mane dudum hinc ire me iussit pater, ut bubus glandem prandio depromerem. post illoc quam veni, advenit, si dis placet, ad villam argentum meo qui debebat patri, qui ovis Tarentínas erat mercatus de patre. quaerit patrem. dico esse in urbe. interrogo, quid eum velit homo cruminam sibi de collo detrahit, minas viginti mihi dat. accipio libens, condo in cruminam. ille abit. ego propere minas ovis ín crumina hác in urbem detuli. fuít edepol Mars meo periratus patri, nam oves illius hau longe absunt a lupis. nunc ego istos mundulos urbanos amasios hoc ictu exponam atque omnis eiciam foras.