mihi dóna accepta et gráta habeo, tuaque íngrata, quae abs te áccepi. Stratophanes Tum pól ego et donis prívatus sum et périi. Phronesivm Plane istúc est. Cyamvs Quíd nunc ergo hic ódiosu's odiosus es , confessus omnino reus? Stratophanes Périi hercle hodie, nísi hunc a te abigo. Cyamvs Áccede huc modo, adi húc modo. Stratophanes Étiam, scelus virí, minitare? quém ego offatim iam iam iam cóncipilabo. quíd tibi huc ventio est? quíd tibi hanc áditio est? quid tibi hanc notio est, inquam, amicam meam? emoriere ocius, ni manu viceris. Cyamvs Quid, manu vicerim? Stratophanes Fac quod iussi, mane. iam égo te hic offatím conficiam, síc occidi te óptumum est. Cyamvs Cáptiost: istám machaeram lóngiorem habes quam haéc est. séd verum me sine dum petere: siquidem belligerandum est tecum,